라틴어 문장 검색

At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis, in taberna relictus, dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum longiorem casu repertum impegit, statimque extractis vitalibus, interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 10:2)
Si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum, et Hippian Eleum sophistarum acerrimum, ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium (si usquam repperiri potuit) exhausisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 8:1)
Longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas, Aegypti procurator, exhausit civitatem plurimis interceptis, reversusque cum furtorum arcesseretur, et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 5:1)
Ad ipsius enim veritatis arcana, non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta, physicorum iurgia penetrarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 9:2)
Inter tot enim rerum probabilium cursus, articulosque necessitatum ancipites, sudoribus Gallicanis miles exhaustus, nec donativum meruit nec stipendium, iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam, nec Constantius erogari more solito permittebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 6:2)
Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervere, constanti asseveratione perfugis concinentibus, affirmabant, oscitante homunculo, Nisibin propere venimus, utilia paraturi, ne dissimulantes obsidium, Persae civitati supervenirent incautae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 8:1)
Medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii, cruore exhausto, spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus frustraque curati, animis in ventum solutis, proiciebantur exstincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant, ne offensionibus cassis animae vexarentur afflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 15:1)
Fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens (ne labi possit) ex more habenam qua ductabatur sinistra manu artius illigavit, moxque decussus, vinculi nodum abrumpere nequiens, per avia saltusque membratim discerptus, iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali comprensi servitio usus in tempore, cum eisdem sociis ad fontes sulphureos aquarum, suapte natura calentium, aegre perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 7:1)
Et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa, iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 4:1)
Et quidam elatis super capita scutis (ut pugnaturi levius), alii vehentes umeris ut antea scalas, ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 13:1)
Unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 24:1)
Quo intellecto, magister officiorum Remigius, cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos, inter alia subserebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 12:1)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
deinde quaesitis ei undique civibus divitias multas largitus est, ut prope in ea omnes regias facultates exhauriret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 6장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION