라틴어 문장 검색

Campania plerumque boves progenerat albos et exiles, labori tamen et culturae patrii soli non inhabiles.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:5)
Sed tam vitium est bubulci pinguem quam exilem bovem reddere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 15:1)
Eae sint rubicundae vel infuscae plumae, nigrisque pinnis 4:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 7:4)
sed exiles res animi magnitudinem, etsi non frangebant, tamen minuebant.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 5장 1:4)
Auctoritas dignitasque formae non defuit et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis ceruicibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:1)
uel contra, quod tam exilis, quam sunt animalia quae in aesculis nascuntur appellanturque galbae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 3장 1:6)
primum exilem et cito arefactum, ideoque puella nata non perannauit, secundum praeualidum ac prolixum et qui magnam felicitatem portenderet, tertium uero instar arboris.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 2:2)
Inachidosque vias pelagusque emensa iuvencae exilia intentisque canit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 369:1)
Exilis domus est, ubi non et multa supersunt et dominum fallunt et prosunt furibus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0629)
Quid, si rubicunda benignicorna uepres et pruna ferant, si quercus et ilexmulta fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?
(호라티우스의 첫번째 편지, 164)
Nec procurator calamistratus nec formosus conlactaneus nec candidulus et rubicundus adsecula adhaereant lateri tuo:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:10)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Uteris balneis, cute nitida, rubicundus incedis, carnibus vesceris, affluis divitiis, pretiosa veste circumdatis et iuxta serpentem mortiferum securum dormire te credis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:25)
sed nec idoneum conceptioni serunt, qui vini nimietas, ut frigidi, facit semen exile vel debile.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 8:2)
ut exilia poma celerius maturescunt, robusta serius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION