라틴어 문장 검색

Nam et supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et solenniores conventus exonerant ut possint hoc agere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 9:8)
Nulla unquam respublica sinus suos ad novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:10)
Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 5:18)
Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias nationes invadant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:11)
Numquid cadet avis super terram absque laqueo? Numquid laxatur laqueus de terra, antequam quid ceperit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장5)
Laxant nodis colla solutis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 14:1)
Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit.
(카이사르, 아프리카 전기 8:1)
Caesar postquam legionibus veteranis duabus equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, naves exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci;
(카이사르, 아프리카 전기 37:1)
scuto ab novissimis [uni] militi detracto, quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 25장2)
Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod interpositum, ut id laxaretur, effecerat, et mollitur eo detracto, quod duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 14장7)
siquidem id quoque exonerato corpori prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장29)
In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장41)
Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장134)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장161)
In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus membranulis sinum laxet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION