라틴어 문장 검색

Cras piscatores per cunctas has regiones, Se uos capturos minitantes, constat ituros;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:11)
et Phinees filius Eleazari filii Aaron stabat coram eo. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: " Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros, an quiescere? ". Quibus ait Dominus: " Ascendite, cras enim tradam eos in manus vestras ".
(불가타 성경, 판관기, 20장28)
Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장8)
Et post haec ait: " Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
(불가타 성경, 에스테르기, 5장12)
Cui illa respondit: " Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur ".
(불가타 성경, 에스테르기, 9장13)
Expergiscimini, ebrii, et flete, et ululate, omnes, qui bibitis vinum, propter mustum, quoniam periit ab ore vestro.
(불가타 성경, 요엘서, 1장5)
Vae, qui dicit ligno: " Expergiscere! ", " Surge! " lapidi tacenti! Numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus eius.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장19)
hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장63)
Ubi experrectus est aliquis, paulum intermittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장13)
si gravior somnus pressit, si tumultuosa somnia fuerunt, si saepius expergiscitur aliquis quam adsuevit, deinde iterum soporatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장8)
Cui vero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra septimum diem pereundum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장87)
si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장51)
Interest autem, in decessione expergiscatur aeger, an aut febris non levetur aut levata quoque ea somnus urgueat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장12)
Nam si expergiscitur, adhibere . . . eum sopito supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 20장13)
quod admodum supervacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION