라틴어 문장 검색

Num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:4)
Feras, non culpes, quod vitari non potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 5:3)
Sed adhuc magis culpanda est illa definitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:15)
Etenim exprobrat hoc illis fortunam propriam, eosque quasi digito monstrat, et frequenter eorum memoriam vellicat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 8:3)
"Non aliquem culpes", respondet subdola uulpes, "Non sic deceptus, nec tam foret ultro prouectus, Si supradictorum frueretur quolibet horum".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:9)
cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximae suae exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis eius diruptus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장43)
" Audivi opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et magnificati sunt super terminos eorum.
(불가타 성경, 스바니야서, 2장8)
Ut autem cognovit Ieremias, culpans illos dixit quod ignotus erit locus, donec congreget Deus congregationem populi et misericordia fiat;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장7)
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장24)
Neque id nunc molior quod cuiuis ueniat in mentem, corrigi ultione prauos mores et ad rectum supplicii terrore deduci, ceteris quoque exemplum esse culpanda fugiendi;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:7)
quid carmina culpas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In podagrum qui carmina sua non stare dicebat2)
Nec, si quid tribuas, iactatum saepius idem exprobrare soles nec, quos promoveris, alto turgidus adloqueris fastu nec prospera flatus attollunt nimios.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:76)
Saepenumero civitatis nostrae principes audio culpantes modo agrorum infecunditatem, modo caeli per multa iam tempora noxiam frugibus intemperiem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 1:1)
si tamen haec pingui glebae permixta sunt, nam eadem ieiuna maxime culpantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:5)
etenim Augustus paucis ante annis, cum Tiberio tribuniciam potestatem a patribus rursum postularet, quamquam honora oratione, quaedam de habitu cultuque et institutis eius iecerat quae velut excusando exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION