라틴어 문장 검색

in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria coemerat, ab Ostia convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 306:1)
omne inde tempus - exiguum id fuit - muniendis castris convehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia milites cum inpigre, tum haudquaquam abiecto animo exequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 537:1)
C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.- Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:3)
ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et Catinam conveheret unde exercitui qui ad Tarentum aestiva acturus esset posset praeberi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 133:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
munire urbem, frumentum convehere, tela arma parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 64:3)
praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 497:1)
itaque et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se quisque quae diutinae obsidionis tolerandae sunt ex agris convehebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 100:1)
stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum quod in agris erat convexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 442:1)
coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 531:3)
expugnationesque urbium ab utroque factas continet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha12)
praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha11)
quod maturi erat circa, demessum et convectum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 299:3)
iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis omnibus quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio se fatigaturos hostem censebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION