라틴어 문장 검색

sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
mens et gloria non queunt humari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:10)
et quia sibi maximas humandi funeris partes ipse praeripuit, totum apparatum 1 supercurrentis impendii quod funerando sacerdoti competeret impertiens, saltim ad obsequium quae remanserunt verba conferimus, nihil aliud exaraturi stili scalpentis impressu quam testimonium mutuae dilectionis, ceterum viri mores gesta virtutes indignissime meorum vilitate dictorum ponderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:1)
Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo rara profanatas inspectant numina terras, huc vittata comam niveoque insignis amictu, qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum fraude rudes populos atque aurea regna colebas, mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci cerne pios fletus laudataque lumina terge.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum1)
Nam inde non epulis nec potaculis nec ingratis voratrinis dispensatur, sed egenis alendis humandisque et pueris ac puellis re ac parentibus destitutis, iamque domesticis senibus, item naufragis, et si qui in metallis, et si qui in insulis vel in custodiis, dumtaxat ex causa dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 6:1)
Talia dicens, sine uiatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo uel missas facere, uel psalmos cantare, uel saltim orare praesumebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:7)
expulso cive quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi Roma non potuerat, adventante fatali urbi clade legati ab Clusinis veniunt auxilium adversus Gallos petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 370:1)
precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)
expulso rege Antiocho subactis Aetolis reportati sumus in Italiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 359:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION