라틴어 문장 검색

et hoc ergo vanitas etmagnum malum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 93:5)
Nam sola miseria caret invidia, et intelligas gloriam vel famam veram,non vanam, que circa vanitates modum excedit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 23:12)
Predictis itaque pensatis sapienterque cognitis, Salomon reputavit omniaque sub sole sunt vanitatem et afflictionem spiritus, et nichil sub solemanere, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 90:10)
Cumque me convertissem ad universa opera que fecerunt manus mee, et adlabores in quibus frustra inundaveram, vidi in omnibus hiis vanitatem etafflictionem animi, et nichil manere sub sole.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 91:10)
vanitatem et verba mendacii longe fac a me;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:34)
Bibendoenim de melle atque hujus mundi dulcedine inebriatus es ita, quod dereliquistiDominum factorem tuum et, confisus in multitudine divitiarum tuarum prævaluistiin vanitate tua, et omnia quæcunque desideraverunt oculi tui, nonnegasti eis, tradens oblivioni scripturam, quæ dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 221:8)
quia non vidit haec mala quae fiunt in hoc mundo, nec in has venit tenebras, nec in vanitate ambulavit saeculi;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:9)
Omnia quae sunt jam fuerunt, et nihil sub sole est novum, sed omnia vanitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:13)
Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:13)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
8. Duplexque eisdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus execratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 7:2)
His malis perculsus, rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus, oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione promisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 10장 7:1)
Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)
Iussique universi in eius nomen iurare, sollemniter, gladiis cervicibus suis admotis, sub exsecrationibus diris, verbis iuravere conceptis, omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint (si necessitas adegerit) perlaturos;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION