라틴어 문장 검색

"fugite, o miseri, execranda Novati scismata, catholicis reddite vos populis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.6)
Effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna, et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 12:11)
Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum pectora maerentum puerique parentibus orbi dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 8:6)
Phocaeorum velut profugit exsecrata civitas agros atque lares patrios habitandaque fana apris reliquit et rapacibus lupis, ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas Notus vocabit aut protervos Africus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 167)
haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis eamus omnis exsecrata civitas aut pars indocili melior grege;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1614)
postremo, quod ne opus erit quidem hac castigatione, si assiduus studiorum exactor astiterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 113:2)
an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius diligentissimus fuit et in filio (ut epistolis apparet) recte loquendi asper quoque exactor?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 300:2)
ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 45:16)
Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia exsecrari, Ciceronem ad caelum tollere, veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장1)
Ab his ergo inviti homines recedunt et mercedem miseriarum amant, ipsas execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 9:7)
nocent qui optant, nocent qui execrantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 53:2)
non omne ornamentum ueluti causam talis iniuriae exsecrata es?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 6:2)
Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 5:1)
Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 18:5)
exsecraris enim illum et caput sanctum tibi dira precatione defigis.
(세네카, 행복론, Liber VI 180:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION