라틴어 문장 검색

Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 8:1)
desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:2)
Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 48:2)
tantum bonam clausulam inpone.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:8)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 16:1)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
etenim rarus aut nullus est, cui meditaturo par affatim assistat dispositio per causas, positio per litteras, compositio per syllabas, ad hoc opportunitas in exemplis fides in testimoniis, proprietas in epithetis urbanitas in figuris, virtus in argumentis pondus in sensibus, flumen in verbis fulmen in clausulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 2:2)
Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 32장 1:1)
uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION