라틴어 문장 검색

At ille exspirans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.5)
Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo vivit et exspirat modo quas acceperat auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:7)
quod protinus incidit arae atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit, et medios animam exspiravit in ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:6)
Vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra dilaniant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:5)
Vos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas accipite inferias, uteri mala pignera nostri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:9)
) vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec pervia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere vesicam solet aut derepta bicorni terga capro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:14)
quaesitor ille solus animaeque corporisque, ensisque bis timendus prima ac secunda mors est.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum19)
Cain cruentus, unitatis invidus, mundi colonus, immolator squalidus, cuius litamen sordet et terram sapit, terram caduci corporis, venam putrem, umore denso conglobatam et pulvere, natura cuius fraude floret fertili fecunda fundens noxiorum crimina, animaeque vitam labe carnis enecat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말19)
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 4:5)
Fama est Enceladi semustum fulmine corpus urgueri mole hac, ingentemque insuper Aetnam impositam ruptis flammam exspirare caminis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:5)
iterum salvete, recepti nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:6)
Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:16)
Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste mortales, totidem nobis animaeque manusque.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:6)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
Ille autem exspirans:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION