라틴어 문장 검색

frangunt umbriferos aquilonum proelia lucos, et cadit inmodicis silva exstirpata procellis.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 171)
Inducenda in occupatum locum virtus, quae mendacia et contra verum placentia exstirpet, quae nos a populo, cui nimis credimus, separet ac sinceris opinionibus reddat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:2)
huic extirpentur radicitus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 2:10)
sed si ita opus est, silens quietaque totas domus funditus tollit et familias rei publicae pestilentes cum coniugibus ac liberis perdit, tecta ipsa diruit et solo exaequat et inimica libertati nomina exstirpat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:1)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
"fecundus ab urbe pollet ager, primo qui vix proscissus aratro semina tarda sitit vel luxuriante iuvenco arcana exponit piceam pinguedine glaebam, assurrexit huic, coxit quod torridus Auster, Niliacum Libycumque solum, collataque semper arida Mygdoniae damnarunt Gargara falces;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 69)
tu rosum tineis situque putrem, quales aut Libycis madent olivis aut tus Niliacum piperve servant aut Byzantiacos colunt lacertos, nee saltem tua dicta continentem, quae trino iuvenis foro tonabas, aut centum prope iudices, priusquam te Germanicus arbitrum sequenti annonae dedit omniumque late praefecit stationibus viarum, sed Bruti senis oscitationes de capsa miseri libellionis emptum plus minus asse Gaiano, donas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum4)
"licet aridus Hammon invideat Lyciaeque parent contendere sortes Niliacumque pecus patrioque aequalis honori Branchus, et undosae quem rusticus accola Pisae Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra, ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas impuleris manifestus aves."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권177)
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 659)

SEARCH

MENU NAVIGATION