라틴어 문장 검색

Inibi Larem sedesque perpetuas pastores illi statuere decernunt, quod et longe a quaesituris firmae latebrae viderentur et annonae copiosae beata celebritas invitabat.
(아풀레이우스, 변신, 8권 11:2)
Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:2)
"Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:1)
"Talium contubernalis epularum taedio fugatus Larem reveni meum."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:9)
Haec recensente pistore iamdudum procax et temeraria mulier verbis execrantibus fullonis illius detestabatur uxorem, illam perfidam, illam impudicam, denique universi sexus grande dedecus, quae suo pudore postposito torique genialis calcato foedere Larem mariti lupanari maculasset infamia, iamque perdita nuptae dignitate prostitutae sibi nomen adsciverit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:1)
tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna.
(아풀레이우스, 변신, 9권 28:5)
Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:5)
Affatis itaque ex officio singulis, narratisque meis probe et pristinis aerumnis et praesentibus gaudiis, me rursum ad deae gratissimum mihi refero conspectum, aedibusque conductis intra consaeptum templi Larem temporarium mihi constituo, deae ministeriis adhuc privatis appositus contuberniisque sacerdotum individuus et numinis magni cultor inseparabilis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 19:1)
Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo;
(아풀레이우스, 변신, 11권 26:1)
nam proxuma nocte vidi quendam de sacratis, linteis iniectum, qui thyrsos et hederas et tacenda quaedam gerens ad ipsos meos Lares collocaret, et occupato sedili meo religionis amplae denuntiaret epulas.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:5)
Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:6)
primus ab aetherio venit Saturnus Olympo arma Iovis fugiens et regnis exul ademptis et cetera, quibus eum atque huius modi deos vestros vult intellegi homines fuisse.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 3:4)
Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is , patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 2:2)
Quod M. Cato, in libro qui inscriptus est Contra Tiberium Exulem, stitisses vadimonium per i litteram dicit, non stetisses ;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 1:1)
IN libro vetere M. Catonis, qui inscribitur Contra Exulem, scriptum sic erat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION