라틴어 문장 검색

Rex vero et sui camelos triginta tres, equos sexaginta octo, cum praeda et tentoriis multis Jerusalem abduxerunt in laetitia et exsultatione super hac victoria jucundati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 66:5)
et Baldewinus in civitate Rohas, praeteritorum immemor malorum, in laetitia et exsultatione ingressus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 74:7)
Quem omnis populus Christianorum quasi redivivum in voce exsultationis suscipiens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:3)
Ascendentibus itaque utrisque regibus in sancta civitate, universus clerus in albis et in omni cultu divinae religionis, in hymnis et canticis cum universis civibus et populis occurrerunt, et reges cum omni comitatu suo usque ad Dominicum sepulcrum in voce exsultationis abduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 60:6)
Est etiam ferventioris spiritus sermo, qui inebriat sicut vinum, et cor hominis laetificat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:17)
Quintus autem ordo exsultationis uberrimae habet suavitatem, quod ex hoc corruptibilis corporis carcere in lucem libertatemque pervenerint, et repromissam sibi possideant haereditatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:7)
et ibi ad invicem gaudentes et laetificantes ac Dei misericordiam conlaudantes.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 787 97:2)
Avens crebro tuis affatibus laetificari et instinctu tui sermonis, quod me paulo ante iucundissime salva caritate pulsasti, paria redhibere non destiti, ne silentium meum paenitudinem appellasses.
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:1)
Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio;
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 3:3)
Unde Salomon dicit, filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitiae est matri suae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:12)
Apud omnes populos, urbes atque provincias, quocumque regis iussa veniebant, Iudaeis fuit exsultatio, epulae atque convivia et festus dies, in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis iungerentur; grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장17)
Exsultatio animae et gaudium et voluptas cordis vinum moderate potatum in tempore;
(불가타 성경, 집회서, 31장36)
In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes.
(불가타 성경, 호세아서, 7장3)
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?".
(불가타 성경, 요엘서, 1장16)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION