라틴어 문장 검색

nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
crinis odorus ut in iugulos fluxerat involitans umeris, quo pudibunda pudicitia virgineusque lateret honos, tegmine verticis opposito, flamma crepans volat in faciem perque comas vegetata caput occupat exsuperatque apicem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.43)
forte per effusas inflata Superbia turmas effreni volitabat equo, quem pelle leonis texerat et validos villis oneraverat armos, quo se fulta iubis iactantius illa ferinis inferret tumido despectans agmina fastu.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 145)
nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 19)
nunc terras ordine longo aut capere, aut captas iam despectare videntur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:4)
exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:6)
et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:6)
Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:9)
patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
ille sedens victor flammas despectat ovantis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 19:5)
nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:3)
Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:4)
"O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:2)
exsuperat magis aegrescitque medendo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:20)
sin magnitudo sceleris omnium ingenia exsuperat, his utendum censeo, quae legibus conparata sunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION