라틴어 문장 검색

Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis, cumque suis videor translatam viribus Aetnam pectore ferre meo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:47)
si vox infragilis, pectus mihi firmius aere, pluraque cum linguis pluribus ora forent, non tamen idcirco complecterer omnia verbis, materia vires exsuperante meas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 518)
O qui, nominibus cum sis generosus avorum, exsuperas morum nobilitate genus, cuius inest animo patrii candoris imago, non careat nervis candor ut iste suis, cuius in ingenio est patriae facundia linguae, qua prior in Latio non fuit ulla foro - quod minime volui, positis pro nomine signis dictus es:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 41)
strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus, cogitur et vires multiplicare suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 134)
nam quia naturam tenuem declivia vitae pondera non reprimunt nec tardat ferrea conpes, concretum celeri relegens secat aera lapsu exsuperatque polum fervens scintilla remensum, carcereos exosa situs, quibus haeserat exul.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1221)
crinis odorus ut in iugulos fluxerat involitans umeris, quo pudibunda pudicitia virgineusque lateret honos, tegmine verticis opposito, flamma crepans volat in faciem perque comas vegetata caput occupat exsuperatque apicem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.43)
nam exsuperat eius stultitia haec omnia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 19)
exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:6)
interdum scopulos avolsaque viscera montis erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat, fundoque exaestuat imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 24:4)
et inde exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 29:6)
Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:9)
haud aliter retro dubius vestigia Turnus improperata refert, et mens exaestuat ira.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:10)
nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 27:3)
Vix e conspectu exierat campumque tenebat, cum pater Aeneas saltus ingressus apertos exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 32:4)
"O praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est consulere atque omnis metuentem expendere casus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION