라틴어 문장 검색

Optimum tamen ad extrahendum est id, quod a similitudine sordium rhypodes Graeci appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장94)
At si id, quod collisum est, quamvis parum diductum est, latius tamen aperiri propter nervos aut musculos non licet, adhibenda sunt ea, quae umorem leniter extrahant, praecipueque ex his id, quod rhypodes vocari proposui (19.15). Non alienum est etiam, ubicumque vulnus grave est, imposito quo id iuvetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장191)
illud indicium est magnae inflammationis, hoc emortui corporis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장221)
Inter quae, miserum sed unicum auxilium est, ut cetera pars corporis tuta sit, membrum, quod paulatim emoritur, abscidere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장362)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장382)
Utique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장11)
deinde venenum extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장34)
Neque alienum est ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장36)
Prodest etiam infra os vulnerum . . . laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장107)
ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장338)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장2)
At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foed prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장166)
Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quod prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장355)
Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장87)
Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장124)

SEARCH

MENU NAVIGATION