라틴어 문장 검색

Ideoque nec exulare umquam potest, liber et deis cognatus et omni mundo omnique aevo par ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 81:1)
videant ista qui exulare non possunt.
(세네카, De Providentia, book 1 28:6)
Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.1)
Inprudentis caedis damnatus quinquennium exulet.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, exul pater pundo prohibitus.2)
Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.36)
crimine alieno exulas, tuo redibis.
(세네카, Phoenissae 629:1)
Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo, Felix nomine, mente, honore, forma, natis, coniuge, fratribus, parente, germanis genitoris atque matris et summo patruelium Camillo:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem2)
hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:2)
nam facultatum inter germanos prius lite sopita iam qui nascuntur ex fratribus nihil invicem controversantur, et hinc saepe caritas in patruelibus maior, quia desistit simultas a divisione nec cessat affectus a semine, secundus nobis animorum nexus accessit de studiorum parilitate, quia idem sentimus culpamus laudamus in litteris et aeque nobis quaelibet dictio placet improbaturque.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:3)
nam patrueli paterno caelibi intestatoque defuncto per agnationis praerogativam succedere parat, nisi tamen coeptis factiosa vis obviet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Petronio suo salutem 3:2)
Exulanti ubi nusquam domus est, sine sepulcro est mortuus.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 155)
Sed et oraculum caeleste, quod illi quondam exulanti apud Redualdum regem Anglorum pietas diuina reuelare dignata est, non minimum ad suscipienda uel intellegenda doctrinae monita salutaris sensum iuuit illius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.3)
et exinde tribus annis prouincia in errore uersata est, donec accepit regnum frater eiusdem Eorpualdi Sigberct, uir per omnia Christianissimus ac doctissimus, qui, uiuente adhuc fratre, cum exularet in Gallia, fidei sacramentis inbutus est, quorum participem, mox ubi regnare coepit, totam suam prouinciam facere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.10)
Siquidem tempore toto, quo regnauit AEduini, filii praefati regis Aedilfridi, qui ante illum regnauerat, cum magna nobilium iuuentute apud Scottos siue Pictos exulabant, ibique ad doctrinam Scottorum cathecizati, et baptismatis sunt gratia recreati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. I. 1:3)
IDEM ergo Osuald, mox ubi regnum suscepit, desiderans totam, cui praeesse coepit, gentem fidei Christianae gratia inbui, cuius experimenta permaxima in expugnandis barbaris iam ceperat, misit ad maiores natu Scottorum, inter quos exulans ipse baptismatis sacramenta cum his, qui secum erant, militibus consecutus erat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. III.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION