라틴어 문장 검색

At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
qualis est ficus arida contusa, aut faex mixta cum cerato, quod ex adipe suilla coactum sit, aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adiectae sint ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 30:7)
idque modicum est, quia raro fabae magnitudinem excedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:3)
nonnumquam aliquantum sanguinis fundit, fereque circa magnitudinem fabae Aegyptiae est, raro maius, interdum perexiguum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 52:3)
neque enim ea faba maior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 58:6)
deinde in balneo super uitliginem inspergunt farinam ex faba, tum haec inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:7)
Ii uero, quos melanas uocari dixi, curantur, cum simul contrita sunt alcyoneum, tus, hordeum, faba;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:8)
murrae ad fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 9:2)
satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 12:2)
Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 5:1)
murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 9:4)
Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 19:3)
In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 21:4)
inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:3)
Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION