라틴어 문장 검색

Cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi amitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 15:1)
Super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit, vel a primis instruxit auspiciis, (ne sim longior) taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 4:1)
Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 14:2)
qui inter cetera terrae motum gravissimum mense Augusto per continuos quinque dies ibi contigisse retulerunt, quo et ipsius urbis aedificia conplura cecidisse et aliarum civitatum populos ruinis oppressos esse testati sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 233:2)
quibus omnibus auditis ac dimissis ipse in eodem loco constructis ad hoc opere novo aedificiis, sicut dispositum habuerat, hiemavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 284:2)
Eodem anno infestatio tonitruorum et ymbrium atque grandinum humano generi nocuit nimium in frugibus et aedificiis.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 92:3)
Ex influentia aquarum multarum multitudo hominum cum aedificiis et frugibus innumerabilibus deperiit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:8)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
"Et quoniam densa inhabitantium aedificia locum novo hospiti non dabant, ante portam proiecta domo discessit."
(아풀레이우스, 변신, 1권 8:31)
"Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis rimatur singula et altrinsecus aedium horrea sublimi fabrica perfecta magnisque congesta gazis conspicit;"
(아풀레이우스, 변신, 5권13)
"Contra spem suam repulsa Psyche et afflicta duplici maestitia iter retrorsum porrigens inter sub- sitae convallis sublucidum lucum prospicit fanum sollerti fabrica structura, nec ullam vel dubiam spei melioris viam volens omittere, sed adire cuiuscumque dei veniam, sacratis foribus proximat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:19)
"Iubet instrui currum, quem ei Vulcanus aurifex subtili fabrica studiose poliverat et ante thalami rudimentum nuptiale munus obtulerat, limae tenuantis detrimento conspicuum et ipsius auri damno pretiosum."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:38)
Erat mons ligneus ad instar incliti montis illius quem vates Homerus Idaeum cecinit, sublimi instructus fabrica, consitus virectis et vivis arboribus, summo cacumine de manibus fabri fonte manante, fluviales aquas eliquans.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:1)
Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:1)
Aedificiis aureis et argenteis incomparabiliter, illo edocente, fabricatis?
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 91 96:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION