라틴어 문장 검색

certe tam multa non collegisset quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 102:6)
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et sentire et defendere facile possent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:5)
qua ex re intellegi facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 4:1)
quapropter, iudices, vestrum est deligere quem existimetis facillime posse magnitudinem causae ac iudici sustinere fide, diligentia, consilio, auctoritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 22장 2:1)
nuda ista si ponas, iudicare qualia sint non facile possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 2:2)
His et talibus rationibus adductus Socrates nec patronum quaesivit ad iudicium capitis nec iudicibus supplex fuit adhibuitque liberam contumaciam a magnitudine animi ductam, non a superbia, et supremo vitae die de hoc ipso multa disseruit et paucis ante diebus, cum facile posset educi e custodia, noluit, et tum, paene in manu iam mortiferum illud tenens poculum, locutus ita est, ut non ad mortem trudi, verum in caelum videretur escendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 70:4)
ut enim vel summa paupertas tolerabilis sit, si liceat quod quibusdam Graecis cotidie, sic caecitas ferri facile possit, si non desint subsidia valetudinum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 113:4)
Utique nostra regio tam praesentibus plena est numinibus, ut facilius possis deum quam hominem invenire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:6)
ideo se in equestri gradu tenuit, cum facile possit ascendere altissimum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 4:3)
Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 224)
Utinam tam aliquid invenire facile possis Phaedria Quam hoc peribit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 121)
At hoc demiror, qui tam facile potueris Persuadere illi quae solet quos spernere!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3270)
Vel hic Pamphilus iurabat quoties Bacchidi, Quam sancte ut quivis facile posset credere, Nunquam illa viva lucturum uxorem domum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 1, scene 15)
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 16:1)
verum quoniam non est satis demonstrare discentibus, quae sint in ratione prooemii, sed dicendum etiam, quomodo perfici facillime possint, hoc adiicio, ut dicturus intueatur, quid, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo statu, qua vulgi fama dicendum sit, quid iudicem sentire credibile sit, antequam incipimus, tum quid aut desideremus aut deprecemur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION