라틴어 문장 검색

Quo loco vero integritas est, eodem est remissio, quae maxima in febre continua potest esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 17:7)
quamvis unam accessionem sequuta integritas est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 2:2)
si quamvis non accessiones, febres tamen junguntur, et quotidie quidem increscunt, sed sine integritate tamen remittunt, quum corpus ita se habet, ut major remissio non exspectetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 3:5)
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi tamen glaciali vel prae-fervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam gracili;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 3:1)
Itaque Campania, cum vicinum ex nobis capere possit exemplum, non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 3:1)
Itaque ne in muriam quidem qui demittunt, integritatem ovorum conservant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:3)
Nam fere pavones, cum ad nocturnam requiem venerunt, praedictis perticis insistentes enituntur ova, quae quo propius ac mollius deciderint, illibatam servant integritatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:2)
nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장6)
Cassius plebeii Romae generis, verum antiqui honoratique, et severa patris disciplina eductus facilitate saepius quam industria commendabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 15장5)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
Iam Messalina facilitate adulteriorum in fastidium versa ad incognitas libidines profluebat, cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, sive fatali vaecordia an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, urgebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장1)
rursus ipsa facilitas imperatoris fiduciam dabat, si atrocitate criminis praevaluissent, posse opprimi damnatam ante quam ream;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장5)
set Claudius facilitate solita quod uni concesserat nullis extrinsecus adiumentis velavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 61장6)
gymnasium eo anno dedicatum a Nerone praebitumque oleum equiti ac senatui Graeca facilitate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장4)
ille insita vaecordia et facilitate priorum flagitiorum plura etiam quam iussum erat fingit fateturque apud amicos quos velut consilio adhibuerat princeps.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION