라틴어 문장 검색

iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 491:1)
Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat quia mercaturas in ea regione fecerat, appellat ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 58:1)
iam homo in mercatura vortitur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 1234)
iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia, navibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 218)
non item feneratoribus, aliter beatis et delicatis;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장43)
item feneratoribus et publicanis commodiora et speciosiora et ab insidiis tuta, forensibus autem et disertis elegantiora et spatiosiora ad conventus excipiundos, nobilibus vero, qui honores magistratusque gerundo praestare debent officia civibus, faciunda sunt vestibula regalia alta, atria et peristylia amplissima, silvae ambulationesque laxiores ad decorem maiestatis perfectae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장6)
23. "Quoniam vero regi cordi et curae est ut pax haec, in qua regnare et subditos suos tueri cupit, non tantum vobis folia producat sub quarum umbra secure recumbere possitis, verum etiam fructus vobis edat divitiarum et opulentiae, rogat vos celsitudo sua ut cogitationem suscipiatis de mercatura et commercio regulando, nec minus de manufacturis, regni promo vendis, unaque spurium illum et sterilem pecuniarum usum in foenus et illicita excambia iam erogari solitam, coerceatis, unde ad naturalem suum usum mercaturae et commercii legitimi et nobilis applicentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION