라틴어 문장 검색

quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 2:5)
ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 1:9)
Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:8)
atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:7)
CESTIVS multa in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 11:2)
Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:1)
in amicitiam, quae similes iungit, non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi.
(세네카, 행복론, Liber II 93:3)
qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores.
(세네카, 행복론, Liber III 67:3)
Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest, nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.
(세네카, 행복론, Liber V 130:1)
Quare quasi cum acerbo feneratore signare rationem parem properas ?
(세네카, 행복론, Liber VI 200:6)
feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:2)
Num moleste feram, si mihi non reddiderit nomen aliquis ex his, qui ad Castoris negotiantur nequam mancipia ementes vendentesque, quorum tabernae pessimorum servorum turba refertae sunt ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 69:1)
Quid si propter usuram vel milensimam valetudinarius faenerator distortis pedibus et manibus ad computandum non relictis clamat ac per vadimonia asses suos in ipsis morbi accessionibus vindicat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 194:2)
credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 5:4)
in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION