라틴어 문장 검색

"quamvis quota portio faecis Achaei?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III23)
Sic igitur terrae concreto corpore pondus constitit atque omnis mundi quasi limus in imum confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:1)
res itaque ad summam faecem turbasque redibat, imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 39:3)
Ergo in ventre fit prima digestio virtute ἀλλοιωτικῇ in sucum vertente quicquid acceptum est, cuius faex retrimenta sunt quae per intestina, inferiore orificio tradente, labuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 18:1)
Quod cito, inquit Disarius, permovet, haec ratio est, quia tanto penetrabilius efficacior in venas bibentis quanto fit liquidius faece purgata.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:1)
Faex enim vino sustinendo et alendo et viribus sufficiendis quasi radix eius est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 7:3)
Cur faex in imo subsidit omnium nisi mellis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:2)
mel solum est quod in summum faecem expuat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:3)
Faecis materia ut spissa atque terrena ceteris laticibus pondere praestat, melle vincitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 8:5)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
Omnis aqua, inquit, habet in se aeris tenuissimi portionem quo salutaris est, habet et terream faecem qua est corpulenta post terram.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:1)
medicina autem physicae partis extrema faex est, cui ratio est cum testeis terrenisque corporibus — sed quid rationem nominavi, cum magis apud ipsam regnet coniectura quam ratio?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 15:1)
nulloque frequentem Cive suo Romam, sed mundi faece repletam, Cladis eo dedimus, ne tanto in tempore bellum Iam posset civile geri.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:46)
Casta suo gladium cum traderet Arria Paeto, Quem de visceribus strinxerat ipsa suis, 'Si qua fides, vulnus quod feci non dolet,' inquit, 'Sed tu quod facies, hoc mihi, Paete, dolet.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XIII1)
A copone tibi faex Laletana petatur, Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXVI5)

SEARCH

MENU NAVIGATION