라틴어 문장 검색

Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VII 19:1)
Itaque si in historia nostra naturali, quae tanta diligentia et severitate et fere religione probata et collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia vulgari, quae prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 288:9)
Certe quam flagitiosa res sit falsitas et perfida nullo modo exprimi potest melius quam quod istis (quasi ultimis clamoribus) devocabuntur iudicia Dei in genus humanum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:8)
Veritas enim et falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis vidit Nebuchadnezzar:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:31)
Neque haec hyperbole solummodo in locutionis phrasi cernitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:12)
Verum excessus in illis et locutio plane hyperbolica (quali nonnulli utuntur) non solum res molesta, sed etiam fidem et pondus eorum quae dicuntur omnino minuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:17)
De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:11)
Sicut enim scientia ipsa impermixta est falsitati ita id quod ab ea concipitur esse aliter atque concipitur nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 4:8)
Quare nulla est humanis consiliis actionibusque libertas, quas diuina mens sine falsitatis errore cuncta prospiciens ad unum alligat et constringit euentum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:1)
E libris graecis haud dubie haurire coactus est Celsus cum ipsam disciplinam medicam, tun permultas locutiones artem medendi spectantes, quibus nulla linguae latinae vocabula respondebant.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.77)
nec carebat oratio vernacula locutionibus verborumque circumscriptionibus sat multis artem salutarem spectantibus iisque jam olim usu receptis, quas scilicet vel plebeja quaedam medicina indigena vel adsiduum cum erudita Grajorum arte commercium invexerat.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.79)
Nec dubium quin hasce dictiones locutionesve avide capessiverit Celsus, quotiescumque vel res ipsas vel sua de hisce rebus cogitata accurate repraesentarent.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.80)
ad modum loquendi, remissus est modus et humilis, quia locutio vulgaris, in qua et muliercule communicant. 32.
(단테 알리기에리, Epistolae 103:4)
Falsitatem consequentis ad fideles estendere non oportet:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 33:15)
Falsitas consequentis apparet sic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 34:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION