라틴어 문장 검색

Item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint, quamvis largum fructumostendant, detrahendi sunt singuli palmites, quo laetior, quae superest materia, consurgat et reliquum melius educet fructum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 4:2)
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:1)
Frequentibus deinde fossuris terra per-miscetur, ut incitari vitis possit, et ab ea maxime parte,quae vulnerata est, pampinum fundere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 3:4)
Nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro, dummodo ad maturitatem perveniat, sequente vere si non adnodatus neque adrasus est, vehementem fundit materiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 4:5)
deinde falce radi vivo tenus, ut a viridi cortice ducat cicatricem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 5:4)
arida et vetera falce amputato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:9)
Si neque is reperitur,saucianda ferro est atque exulceranda vitis in ea parte qua pampinum studemus elicere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 17:2)
Nam quicquid est, quod e duro prominet, vehementius applicata falce adnodatur et eraditur, quo celerius obducatcicatricem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:2)
rursus quicquid e tenero processit, sicut nepos, parcius detondetur, quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam, cui consulendum est ne falce destringatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:3)
nihilo minus enim paucis frondescet pampinis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 20:3)
Obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur, eoque minus operis efficit et plus laboris adfert vinitori;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 21:4)
Nec ignoret in quaque re, qua parte falcis utendum sit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 22:3)
Est autem sic disposita vinitoriae falcis figura, ut capulo pars proxima, quae rectam gerit aciem, culter ob similitudinem nominetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 1:1)
Tutior igitur et utilior putatio est, quae, ut rettuli, ductu falcis non ictu conficitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 25장 3:2)
quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 26장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION