라틴어 문장 검색

quod reliquum est, multo etiam erit gratius, si ad me de re p., id est de statu provinciae, -de institutis tuis familiariter scribes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 68 1:2)
agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 18:2)
ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 5:3)
quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:1)
hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:1)
de te, Caecili, - iam mehercule hoc extra hanc contentionem certamenque nostrum familiariter tecum loquar, - tu ipse quem ad modum existimes vide etiam atque etiam, et tu te collige, et qui sis et quid facere possis considera.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 12장 1:1)
sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 30장 1:1)
) proximis saeculis inprimis ab iis lectitati sunt qui ad Graecos philo- sophiae fontesascendere non poterant aut nolebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말36)
Hunc ego, cum simul studeremus, arte familiariterque dilexi;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 5:1)
Parieti eius in bibliothecae speciem armarium insertum est, quod non legendos libros sed lectitandos capit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 8:2)
Pergratum est mihi quod tam diligenter libros avunculi mei lectitas, ut habere omnes velis quaerasque qui sint omnes.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 1:1)
Meos libellos habet lectitat ediscit etiam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:4)
Magnam cepi voluptatem, cum ex communibus amicis cognovi te, ut sapientia tua dignum est, et disponere otium et ferre, habitare amoenissime, et nunc terra nunc mari corpus agitare, multum disputare, multum audire multum lectitare, cumque plurimum scias, cotidie tamen aliquid addiscere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 1:1)
Quamvis enim agendis causis distringeretur, scribebat tamen exitus occisorum aut relegatorum a Nerone et iam tres libros absolverat subtiles et diligentes et Latinos atque inter sermonem historiamque medios, ac tanto magis reliquos perficere cupiebat, quanto frequentius hi lectitabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 3:1)
quam studiose, quam intellegenter lectitabat!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION