라틴어 문장 검색

Omne Palatino quod pons a colle recedit Mulvius et quantum licuit consurgere tectis, una replet turbae facies:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:229)
conveniunt ad tecta deae, quae candida lucent monte Palatino.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:102)
Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquar, privatos quoque memoria tradidit et in regionibus Graeciae et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos, nisi Autolycus ille cuiquam potuit tolerabilis esse conterminus, aut Aventini montis incola Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 7:1)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
sed vetustissima religione, quod Servius Tullius Lunae et magna ara fanumque quae praesenti Herculi Arcas Evander sacraverat, aedesque Statoris Iovis vota Romulo Numaeque regia et delubrum Vestae cum Penatibus populi Romani exusta;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장2)
exercitus ducesque ad Fanum Fortunae iter sistunt, de summa rerum cunctantes, quod motas ex urbe praetorias cohortis audierant et teneri praesidiis Appenninum rebantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장11)
fanum Neptuni est Taenari, quod violari nefas putant Graeci.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:2)
nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 3:2)
itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana spoliarent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 8:1)
civibus veteribus sua restituit, novis bello vacuefactas possessiones divisit, urbium moenia disiecta fanaque detecta refecit, civitatibus leges libertatemque reddidit:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 2:1)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam desiderari a deo haruspices pronuntiarant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 3:1)
condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:2)
atque etiam argenteas statuas olim sibi positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 52장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION