라틴어 문장 검색

idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 208:1)
obsecro vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis quicquam habere quod non in regibus ante fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 32:2)
paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 266:2)
ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 452)
pater, avos, proavos, abavos, atavos, tritavos quasi mures semper edere alienum cibum, neque edacitate eos quisquam poterat vincere;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 23)
Iunius Maium sequitur, aut ex parte populi, ut supra diximus, nominatus, aut, ut Cingius arbitratur, quod Iunonius apud Latinos ante vocitatus diuque apud Aricinos Praenestinosque hac appellatione in fastos relatus sit, adeo ut, sicut Nisus in Commentariis fastorum dicit, apud maiores quoque nostros haec appellatio mensis diu manserit, sed post detritis quibusdam litteris ex Iunonio Iunius dictus sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION