라틴어 문장 검색

at Cato, censor cum eodem Flacco factus, severe praefuit ei potestati.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 2장 3:1)
Conuersus hinc ad ordinandum rei publicae statum fastos correxit iam pridem uitio pontificum per intercalandi licentiam adeo turbatos, ut neque messium feriae aestate neque uindemiarum autumno conpeterent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 40장 1:1)
censores creari desitos longo interuallo creauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 37장 1:3)
Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico sororis suae nepoti collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 64장 1:2)
alius, ut omne tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita in fastos referretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 3:2)
Salinator uniuersas tribus in censura notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 3장 2:1)
Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque inaequabiliter uarioque et animo et euentu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:1)
recognitione equitum iuuenem probri plenum, sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens censorem suum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 16장 1:2)
ac sic quoque reprehensionem uerens, et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 24장 1:4)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
At qui legitimum cupiet fecisse poema,cum tabulis animum censoris sumet honesti;
(호라티우스의 두번째 편지, 266)
iura inventa metu iniusti fateare necesse est,tempora si fastosque velis evolvere mundi.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장66)
populus Laevino mallet honoremquam Decio mandare novo censorque moveret Appius, ingenuo si non essem patre natus:
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장6)
criticum diceres esse Longinum censoremque Romanae facundiae notare, quem vellet, et de senatu doctorum excludere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:9)
o proceres, censore opus est an haruspice nobis?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II68)

SEARCH

MENU NAVIGATION