라틴어 문장 검색

Quapropter conturbati universi tam Veneti quam Galli, relicto omni apparatu obsidionis, festinato Jerusalem venerunt, ducemque sic occupatum infirmitate et aggravatum [0579C] invenerunt ut vix verbum reddere valeret Sed tamen quantulumcunque primores consolatus, se ab hac infirmitate fatebatur convalescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:8)
Gaveras vero jactantiam Donimani intelligens, nequaquam his minis civitatem se illi aperire fatetur, ne ullis ejus obedire mandatis, dum adhuc vitam Baldewini principis Edessae vel Rohas incolumem sciret, nec aliquod adhuc infortunium illius narraretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:3)
Rex autem iterato consilio suorum illi secundo ac tertio legationem direxit, quatenus justitiam non devitaret, ne post hac aliquis incusaret regem, nec fateretur aliter quam juste et patienter regem adversus confratrem et unum de principibus Christianorum fecisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:4)
Tankradus ejus petitionem non abnuit, hac tamen conditione apposita, ut ad Mamistram civitatem obsidendam et recuperandam ejus opem et vires haberet, quam nuper traditione Armeniorum imperatori redditam amiserat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:2)
Et alius dixit, "Speculumest mentis facies," et taciti occuli mentis archana fatentur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 137:7)
Scis ipse nimium tibi ambitionemrerum mortalium dominatam fuisse et materiam gerendis rebus te optavisse, quo ne virtus tua ut ipse fateris consenesceret tacita;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 199:23)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)
Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:8)
Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:11)
Nec ego abnuo irrationabilium quidem, mundorum tamen motuum aliqua esse semina et quasi principia in anima nostra, et eorum qui mundi non sint.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:2)
non abnuo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 5:3)
Inter has ruinarum varietates, a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis crimina cogebatur, abnuens et reclamans, adllatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor, sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 1:1)
denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus, nihil fateri compulsus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 7:3)
Haec augente vulgatius fama, tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut contra aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 6:1)
quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 51:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION