라틴어 문장 검색

mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae, vertice libatas accipiuntque comas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권366)
Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo coeperit, et tactae rore querentur aves, semiustamque facem vigilata nocte viator ponet, et ad solitum rusticus ibit opus, Pleiades incipient humeros relevare paternos, quae septem dici, sex tamen esse solent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권112)
Triptolemum gremio sustulit illa suo terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri vivente favilla obruit, humanum purget ut ignis onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권381)
sanguis equi suffimen erit vitulique favilla, tertia res durae culmen inane fabae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권496)
sol abit a Geminis, et Cancri signa rubescunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권473)
Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:3)
et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:2)
"tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora favillae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:4)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:6)
Erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere quaeque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic iam lentus amor, iam quem languere putares, ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:3)
simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam velante favilla.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:4)
Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:12)
vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 52:3)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION