라틴어 문장 검색

si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant, quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus revixisse?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 13:2)
Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitavit aliquis, aut inhorruit, aut gravitatem ejus partis sensit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 34:1)
atque etiamsi ipsa convaluit, partum tamen perdit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:11)
Satis autem convenit, quum omnibus febricitantibus nimius humor alienus sit, tum praecipue esse feminis, ex partu in febres inciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:6)
Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 5:1)
Ac protinus quidem scire, non febricitare eum, cujus venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:5)
Is autem febricitantibus humidus est aptissimus, aut humori certe quam proximus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 10:1)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum, maximeque post Hippocratem fuit Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem, sitimque excitaret:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:5)
insequentibus diebus, et is, et vinum meracius quidem, sed non ita multum dari debet, paulatimque evocandus aeger est ad exercitationes, frictiones, solem, sudationes, navigationes, et idoneos cibos, done ex toto convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:1)
Ubi convaluit aliquis, diu tamen alienus ei veneris usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 17:5)
Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro supervenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 1:2)
Ex quocumque autem morbo quis convalescit, si tarde confirmatur, vigilare prima luce debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 1:1)
Quum vero ex toto convaluerit, periculose vitae genus subito mutabit, et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXII De refectione convalescentium a morbo. 2:3)
quibus obsessis, non facile fit ut puer convalescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 3:8)
potione, si febricitat puer, aquae;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XI De oris ulceribus. 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION