라틴어 문장 검색

Ac nisi inde retro redit et tortus exstet, febriculas excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:52)
Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 4:7)
Sed tamen si febricula accessit, abstinentia, lectulo, alui ductione opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:5)
Si non est febricula, et gestatio utilis est et ambulatio et uinum austere et balneum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:2)
Dolor distentioque uehemens est, et maior quam pro magnitudine tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:2)
Ephelis uero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 1:4)
Intus ruptum oculum febricula iuuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 4:2)
Si uetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 17:11)
Ergo siue id incidit siue iam durities est, in hac auxilii nihil est, sed, ut alias scripsi, uel auertenda concurrens eo materia uel digerenda uel ad maturitatem perducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:4)
si febricula fuit, ea uacare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 3장 1:3)
expectandum igitur est, donec iam non fluere sed duritie quadam concreuisse uideatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 34:6)
Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 7:6)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut uertex eius ad frenum, basis in tergore extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 4:4)
Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 11:1)
Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION