라틴어 문장 검색

Verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 6장 2:1)
Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere praemissis impedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu, permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus, per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis afflictus:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 6:1)
Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine (magister equitum) Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 6:1)
Exercitu vero de Pannonia reverso Cadolach dux Foroiuliensis febre correptus in ipsa marca decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 254:1)
Qui cum vix quinque menses eodem honore potiretur, correptus febre decessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 301:2)
Nam in ipsa peregrinatione Theotgaudus magna febre correptus vita pariter cum sacerdotio caruit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:14)
tumor ille gemit gemituque fatetur Partum.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:2)
Tercius iratam uexat tumor.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:7)
illa tumoris Copia findit eam.
(ANONYMUS NEVELETI, De rana et boue 43:8)
"iam tumore pectus extolli, iam salubris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:66)
hic cruorem praeterfluentis aquae rore deluere, ille spongeis inacidatis tumores comprimere, alius fasciolis hiantes vincire plagas.
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:15)
crederes et illam fluctuare tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:9)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Quid quod arbores etiam, quae pomifera subole fecundae quaeque earum tantum umbra contentae steriles, austrinis laxatae flatibus, germine foliorum renidentes, clementi motu brachiorum dulces strepitus obsibilabant, magno- que procellarum sedato fragore ac turbido fluctuum tumore posito mare quietas alluvies temperabat, caelum autem nubilosa caligine disiecta nudo sudoque luminis proprii splendore candebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:5)
ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION