라틴어 문장 검색

Adhibebat nobis auctoritates nobilium medicorum et cumprimis Aristotelis philosophi, rei omnis humanae peritissimi, qui aquam nivalem frugibus sane et arboribus fecundam diceret, sed hominibus potu nimio insalubrem esse tabemque et morbos sensim atque in diem longam visceribus inseminare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, V 4:2)
' Ut ager,' inquit, 'mundus purusque fiat, eius arbor atque vitis fecundior.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 9:2)
Et a Lambitha per prata profectus est (pontem transiens) ad turrim Londinensem, ubi die sequenti duodecem eques vexillarios (quos vocant banarettos) creavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:2)
In domo foecunda et liberorum plena cernere quandoque est unum aut alterum ex senioribus pluris aestimari, atque ex iunioribus in deliciis esse, atque ex iunioribus in deliciis esse, sed in medio fortasse aliquos quasi oblivione transiri, qui nihilominus haud raro optimae indolis evadunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:13)
Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 7:2)
Dixi: " Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum ".
(불가타 성경, 집회서, 24장42)
Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
hunc aurea saepes circuit et fulvo defendit prata metallo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:33)
mulcet fecunda magistros spes gregis et pulchro gaudent armenta marito.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:187)
fecundum corporis imbrem sedibus exhaurit geminis unoque sub ictu eripit officium patris nomenque mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:31)
Gildoni fecunda fui.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:96)
Ut thalami tetigere fores, tum vere rubentes desuper invertunt calathos largosque rosarum imbres et violas plenis sparsere pharetris collectas Veneris prato, quibus ipse pepercit Sirius et teneras clementi sidere fovit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae68)
Alto colle minor, planis erectior arvis conspicuo clivus molliter orbe tumet ardentis fecundus aquae;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus4)
Hic neque concepto fetu nec semine surgit, sed pater est prolesque sibi nulloque creante emeritos artus fecunda morte reformat et petit alternam totidem per funera vitam.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix9)
unde piae pascuntur apes et prata legentes transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae4)

SEARCH

MENU NAVIGATION