라틴어 문장 검색

medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:4)
Eo anno venerunt corpora sanctorum Felicissime et Agapiti atque sanctae Felicitatis in locum qui dicitur Fredenna.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 57:6)
Hunc timeat casum, qui se non fulsit amico, Nec dare uult felix, quam miser optat opem.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:9)
"Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa temptetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:16)
"Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere!"
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:11)
"Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit, sisque felix et iter dexterum porrigas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:23)
iam enim loco proximus non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices beatae spinae generant, at ne convallem quidem usquam, nisi tantum ripae fluvialis marginem densis arboribus saeptam video:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:5)
"consonaque civium voce satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebratus, quod post tantam cladem ferarum novo proventu quoquo modo fortunae resisteret, iubet novalibus suis confestim bestiam summa cum diligentia de- portari;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:55)
"festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum videre."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:57)
"quod si maritum etiam tam formosum tenet, ut affirmat, nulla nunc in orbe toto felicior vivit."
(아풀레이우스, 변신, 5권70)
"Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui;"
(아풀레이우스, 변신, 5권140)
"Felix vero ego, quae in ipso aetatis meae flore vocabor avia, et vilis ancillae filius nepos Veneris audiet."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:71)
"Mi coniux (quod tibi prorsus ab alio dici non licebit) etsi pectori tuo iam perimitur nostri memoria, vel acerbae mortis meae casus foedus caritatis intercidit, quovis alio felicius maritare, modo ne in Thrasylli manum sacrilegam convenias, neve sermonem conferas nec mensam accumbas nec toro acquiescas."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:55)
"Faxo feliciorem necem inimici tui quam vitam tuam sentias."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:82)
"Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum suis adulteris volutatur!"
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION