라틴어 문장 검색

Iamque me de cuiusdam vastissimae ilicis ramo pendulo destinato, paululum viam supergressus ipse securi lignum quod deveheret reddebat, et ecce de proximo specu vastum attollens caput funesta proserpit ursa.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:3)
Quam rem procul dubio sentiebam ego illius ursae dentibus esse perfectam et Hercule dicerem quod sciebam, si loquendi copia suppeditaret:
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:2)
"Die quadam venatum Tlepolemus assumpto Thrasyllo petebat indagaturus feras, si quid tamen in capreis feritatis est;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:16)
"Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:20)
"at Thrasyllus ferae quidem pepercit sed equi, quo vehebatur Tlepolemus, postremos poplites lancea feriens amputat."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:31)
"At non speluncas ferarum vel cautes incolitis barbarorum, ut humano sanguine profuso gaudeatis."
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:5)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:5)
"Quid latrones, quid ferae, quid servitium, quid asperrimorum itinerum ambages reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefariae Fortunae profuit?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:7)
"Tuam maiestatem perhorrescunt aves caelo meantes, ferae montibus errantes, serpentes solo latentes, beluae ponto natantes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:6)
auceps volatilia, feras venatores:
(ARCHIPOETA, IX22)
Parcit enim subditis leo ex ferarum
(ARCHIPOETA, X73)
Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 8:1)
Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole torrens edebam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 26:1)
Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION