라틴어 문장 검색

nam iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis operam coeperant dare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 39:2)
Ab hoc ferculo Trimalchio ad lasanum surrexit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:15)
Rati ergo sacrum esse fericulum tam religioso apparatu perfusum, consurreximus altius et Augusto, patri patriae, feliciter diximus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:10)
Sequens ferculum fuit scriblita frigida et super mel caldum infusum excellente Hispanum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:6)
Statim Trimalchio poteram quidem inquit hoc fericulo esse contentus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 68:2)
Ferculum dicitur missum carnium.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IX*2)
Unde et Petronius Arbiter ait postquam ferculum allatum est
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, IX*3)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
corvus inauratum pedibus cratera recurvis tollit et aerium pervolat altus iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권158)
At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 8:3)
Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque vident succrescere vina:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:1)
prosequitur rex et dat munus ituris, Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 61:3)
estne Deus, cuius cunas veneratus Eous lancibus auratis regalia fercula supplex virginis ad gremium pannis puerilibus offert?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3201)
ambesis dapibus cumulatim aggesta redundant fercula, bis senos micarum molibus inplent post cenam cophinos;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3236)
fercula nostra Deum sapiant, Christus et influat in pateras;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum3)

SEARCH

MENU NAVIGATION