라틴어 문장 검색

Unde dies ille, quo abundare annum diximus, eorum est permissus arbitrio qui fastis praeerant, uti, cum vellent, intercalaretur, dummodo eum in medio Terminaliorum vel mensis intercalaris ita locarent, ut a suspecto die celebritatem averteret nundinarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 19:1)
Quando autem primum intercalatum sit, varie refertur, et Macer quidem Licinius eius rei originem Romulo adsignat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 20:1)
Tuditanus refert libro tertio Magistratuum Decemviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:1)
Haec de intercalandi principio satis relata sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 21:6)
Sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:1)
sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:2)
illi quarto non peracto sed incipiente intercalabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 13:4)
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
Nam de Kalendis Nonis et Idibus deque feriarum variis observa­tionibus innumeros auctores cura quaestionis exercuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 4:3)
Caesar tamen, ut supra diximus, stata sacra custodiens, nec in illis mensibus quibus binos adiecit dies ordinem voluit mutare Nonarum, quia peractis totius mensis feriis dies suos rei divinae cautus inseruit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 8:1)
unde et omnes Idus Iovis ferias observandas sanxit antiquitas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 15:4)
Festis insunt sacrificia epulae ludi feriae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:1)
Feriarum autem publicarum genera sunt quattuor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 5:1)
Sunt praeterea feriae propriae familiarum, ut familiae Claudiae vel Aemiliae seu Iuliae sive Corneliae, et si quas ferias proprias quaeque familia ex usu domesticae celebritatis observat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 7:1)
apud veteres quoque qui nominasset Salutem Semoniam Seiam Segetiam Tutilinam ferias observabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION