라틴어 문장 검색

nam aut a longa oritur, quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite, incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, extrema producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant, sonipedes";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 183:2)
Sonipes iratus fero Auxilium petiit hominis, quem dorso levans Rediit ad hostem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.3)
nec plura moratus in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:4)
sed rex Niliaci litoris invido fervens felle iubet praevalidam manum in bellum rapidis ire cohortibus, ferratasque acies clangere classicum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae13)
"numquam pinnigeram legio ferrata puellam vidit, anhelantum regeret quae tela virorum, vincendi quaeris dominam?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 211)
"at noster Stilicho congressus comminus ipsa ex acie ferrata virum dare terga coegit."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2257)
heu quantis mortale genus premit inprobus hostis armigeris, quanto ferrata satellite ductor bella gerit, quanta victos dicione triumphat!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1106)
carbasea ex umeris summo collecta coibat palla sinu teretem nectens a pectore nodum, a cervice fluens tenui velamine limbus concipit infestas textis turgentibus auras, nec minus instabili sonipes feritate superbit, inpatiens madidis frenarier ora lupatis.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 147)
sed violas lasciva iacit foliisque rosarum dimicat et calathos inimica per agmina fundit, inde eblanditis Virtutibus halitus inlex inspirat tenerum labefacta per ossa venenum, et male dulcis odor domat ora et pectora et arma ferratosque toros obliso robore mulcet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 186)
stillabat vulneris index ferrata de veste cruor, mox et pavor hostem comminus adstantem prodit;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1197)
Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 6:4)
Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:18)
Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:8)
Fremit aequore toto insultans sonipes et pressis pugnat habenis huc conversus et huc;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 22:2)
Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat vulneris impatiens arrecto pectore crura:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION