라틴어 문장 검색

plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI44)
Postremo quoniam incultis praestare videmus culta loca et manibus melioris reddere fetus, esse videlicet in terris primordia rerum quae nos fecundas vertentes vomere glebas terraique solum subigentes cimus ad ortus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 9:2)
Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:1)
Nam et falcem volunt fabulae in Siciliam decidisse, quod sit terra ista vel maxime fertilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 12:1)
Ut primum lux alma data est, exire locosque Explorare novos, quas vento accesserit oras, Qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 5:1)
Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium squalor appellatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 19:2)
Sed sparsus in agros Fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:45)
Autololes, Numidaeque vagi, semperque paratus Inculto Gaetulus equo:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:64)
Tunc in reges populosque merentes Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus Taygeti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:30)
Libycae quod fertile terrae est, Vergit in occasus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:6)
Ventum erat ad templum, Libycis quod gentibus unum Inculti Garamantes habent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:1)
Cur Libycus tantis exundet pestibus aer Fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti Miscuerit natura solo, non cura laborque Noster scire valet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:1)
Nec tener Argolica missus de gente minister, Sed stetit inculti rustica turba foci.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI4)
Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna, Non erit incultis gratior asparagis.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXI Asparagi1)
nam cum ait 'at pius Aeneas, per noctem plurima volvens, ut primum lux alma data est, exire locosque explorare novos, quas vento accesserit oras, qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene' manifeste longius ab urbe intellegitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3055)

SEARCH

MENU NAVIGATION