라틴어 문장 검색

Sive autem primo sive secundo die sanguis, qui crassus et niger initio fluxerat, et rubere et perlucere coepit, satis materiae detractum est, atque quod superest sincerum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장77)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque vel frigidae vel ferventes, apsinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장14)
Prodest etiam torpentibus membris summam cutem exasperare vel urticis caesam vel inposito sinapi, sic ut, ubi rubere coeperit corpus, haec revocantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장18)
deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et virile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장17)
sinapi super imum ventrem tertio quoque aut quarto die imponendum, donec corpus rubeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장16)
Tum demum vero purum ulcus est, cum rubet, ac nimium neque siccum neque umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장268)
9), rubetque cum calore et paulo post etiam cum duritia, magisque † innocenter † indolescit et sitim vigiliamque exprimit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장184)
Et quod desubito durius non est, melius est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장186)
eaque modo rubent, modo colorem cutis non excedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장350)
nam et rubet et durior est et exulcerata est et roditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장407)
Alterum est in quo per minimas pusulas cutis exasperatur et rubet leviterque roditur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장433)
in qua similiter quidem sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur et rubet et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장437)
Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장329)
Quod si paulo tardius subvenitur iamque etiam rubor est, qua rubet corpus si tumor quoque accessit, quacumque is est, id optimum auxilium est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 1장2)
Si ad colem, indurescit is locus et rubet et tactu dolorem excitat, testiculique intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION