-
Tandem fidelium circumquaque crescente auxilio, et additis viribus, Turci, fessi et spiritu exhausti prae nimio labore, coeperunt in defensione deficere, arma et brachia remittere:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:10)
-
Godefridus dux, ex relatione velocis nuntii Boemundi intellecta invasione suaeque aciei a Turcis [0510A] fere coronatae, elevans oculos, jam intuetur quomodo virtus Boemundi et cohortes illius pondere belli fatigabantur, et vix inimicorum vires sufferebant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:1)
-
Ubi reperta abundantia rerum necessariarum, per octo dies corpora fessa et fame attenuata recreaverunt, duo praesidia in montanis expugnantes in quibus Turci et Sarraceni habitabant.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:2)
-
In hac itaque intentione comite perseverante et multa arte discessionem confratrum avertente, quadam die dux Godefridus, Robertus Flandrensis, Tankradus etiam cum universis sequacibus suis, igne castris suis immisso, profecti sunt ab obsidione Archas, pluribus adjunctis sibi de comitatu Reymundi, qui diutino taedio fatigati, inviti apud Archas remorabantur, praecipue ob desiderium semper eundi Jerusalem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 74:1)
-
ubi et sequenti die remanserunt, operientes debile vulgus prae lassitudine viae per avia et scopulosa fatigatum.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 76:10)
-
Illic plurimos acervos lapidum repererunt, inter quos infinita manus debilis et pauperis vulgi dum fessa quiesceret et accubaret, a serpentibus, quos vocant Tarenta, quidam percussi, interierunt tumore, et prae intolerabili siti inaudita inflatione membris [0534B] eorum turgentibus.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:2)
-
Nec mora, inter haec, machina cum omni structura sua erecta est, parietes, coenicula, cratesque illius opertae coriis taurinis, equinis et camelinis, in quibus constituti sunt milites, qui urbem impugnarent, et resistentes facilius certamine fatigarent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 22:2)
-
- Quanta instantia cives a machinis forinsecus fatigentur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 23:2)
-
Is denique multum vitae suae sollicitus et anxius, plurimum de regis Babyloniae consilio et legatione aperuit, et quomodo nunc per eos admonuisset fideles sibi milites una cum civibus, ne aliquo terrore et oppressione fatigati, deficerent, sed se invicem consolando, stabiles in defensione persisterent, [0545A] scientes quia post quindecim dies ad auxilium in virtute magna Jerusalem venire decrevisset ad exterminandos Gallos, et suos liberandos.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:6)
-
Quos plurimo assultu et mangenarum impetu expugnatos fatigavit, multum obsistentes ac repugnantes, sed [0553B] non sine magno suorum detrimento.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 62:4)
-
Quadam ergo nocte praefatus miles, Hezelo nomine, de Kinwilre villa, quae est in rubuario, cum eodem duce in silva quadam quae vocatur Kettena, venatoria arte fatigatus, facili sopore occupatus est, statimque in spiritu ad montem Sina translatus est, ubi Moyses, famulus Domini, jejunio quadraginta dierum expleto, claritatem gloriae Dei meruit videre et legem de manu Dei accipere.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:1)
-
Vides, o frater charissime Tankrade, quomodo dux Venetorum cum tota manu sua bello victus et fatigatus abscessit, nec ultra vires adhibet;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:4)
-
dum tandem Donimanus bello fatigatus, et longae obsidionis laedio affectus, Christianorum territus auxilio, urbem [0584B] deseruit, et sic deinceps ab obsidione illius quievit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:12)
-
Geneadoil, princeps de Camolla, post suscitatos ignes, intelligens a relatoribus exiguas vires Baldewini, convenit ducem Damascenorum, quatenus in castris fessos et somno occupatos, invaderet.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:2)
-
Et ad villam Palmarum venientes, nihil alimoniae praeter fructum dactylorum repererunt, quibus corpora fessa et escis jejuna recreaverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 85:11)