라틴어 문장 검색

Hoc audiens domnus Carolus rex una cum Francis, quos sub celeritate coniungere potuit, illuc perrexit et pervenit usque ad locum, ubi Alara confluit in Wisora.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 782 83:1)
Filius autem imperatoris Carlus Albiam ponte iunxit et exercitum, cui praeerat, in Linones et Smeldingos, qui et ipsi ad Godofridum regem defecerant, quanta potuit celeritate transposuit populatisque circumquaque eorum agris transito iterum flumine cum incolomi exercitu in Saxoniam se recepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 184:4)
Congregatis tandem copiis, quanta potuit celeritate ad Alaram fluvium contendit castrisque iuxta confluentem eius, quo Wisurae flumini coniungitur, positis minarum Godofridi regis praestolatur eventum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 201:5)
Sed instantia medicorum, qui ei curam adhibebant, summa celeritate convaluit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:3)
Ad quos motus comprimendos cum ex tota Gallia atque Germania congregato summa celeritate magno exercita imperator Italiam intrare festinasset, Bernhardus rebus suis diffidens, maxime quod se a suis cotidie deseri videbat, armis depositis apud Cavillionem imperatori se tradidit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 246:3)
Quo nuntio commotus misit in omnes Franciae partes et iussit, ut cum summa festinatione tota populi sui generalitas post se in Saxoniam veniret, indicans simul, velle se apud Novesium medio circiter Iulio Rhenum transire.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 336:4)
Balduinus vero contra regis voluntatem Perronam invasit, sed sub celeritate amisit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:1)
Eodem tempore in Saxonia ignis in aere sagittae celeritate ferri visus est, grossitudine ligni foenarii et sicut massa ferri in conflatorio scintillas emittens, et subito coram oculis plurimorum velut in fumum picis redactus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:9)
bene, quod uos festinatio iudicii anteuortit, ne quid in istis litteris ex otio nouaretis.
(아풀레이우스, 변명 82:9)
Habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem:
(아풀레이우스, 플로리다 21:1)
Ergo igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera oriente ad balneas processeram;
(아풀레이우스, 변신, 1권 5:11)
"et cantatrices anus in ipso momento choragii funebris praepeti celeritate alienam sepulturam antevortunt."
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:5)
Nec mora, cum passim populus procurrens caveae consaeptum mira celeritate complevit:
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:6)
"Me trepidatio simul et festinatio fefellit et pyxidum similitudo decepit."
(아풀레이우스, 변신, 3권 22:5)
"Sed iam pestes illae taeterrimaeque furiae anhelantes vipereum virus et festinantes impii celeritate navigabant."
(아풀레이우스, 변신, 5권97)

SEARCH

MENU NAVIGATION