라틴어 문장 검색

nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint Luciferi, quot habent carmina nostra pedes, hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권355)
fana tamen veteres illis clausere diebus, ut nunc ferali tempore operta vides, nec viduae taedis eadem nec virginis apta tempora:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권290)
Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:9)
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, "tune, Licha," dixit "feralia dona dedisti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:1)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
tu tamen extincto feralia munera semper deque tuis lacrimis umida serta dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 354)
funeris ara mihi, ferali cincta cupressu, convenit et structis flamma parata rogis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 139)
hanc fugit exclusis Aegyptia plaga procellis, 1 haec regis Pharii regnum ferale resolvit, deque potestatis mundanae grandine densa eripit Abraham cum stirpe et gente fideli.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3115)
hoc cum stuperet territus obsessor atri liminis, quem cura pernox manserat servare feralem domum, psallentis audit insuper praedulce carmen martyris, cui vocis instar aemulae conclave reddit concavum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.94)
talibus inludens male credula corda virorum fallit imaginibus, monstrumque ferale sequuntur dum credunt virtutis opus;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1156)
non tulit ulterius capti blasphemia monstri Virtutum regina Fides, sed verba loquentis inpedit et vocis claudit spiramina pilo, pollutam rigida transfigens cuspide linguam, carpitur innumeris feralis bestia dextris;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1205)
solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 19:7)
Principio pinguem taedis et robore secto ingentem struxere pyram, cui frondibus atris intexunt latera, et ferales ante cupresios constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 9:2)
praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit securis.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 26:2)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)

SEARCH

MENU NAVIGATION