라틴어 문장 검색

Prudentia autem eius per frequentes e periculis emersiones (quae subitis eum remediis fidere docuerant) versa est potius in dexteritatem quandam seipsum e malis quando ingruerent extricandi, quam in providentiam illa ex longinquo arcendi et summovendi, sed et indole propria oculi mentis eius non absimiles erant oculis quorundam corporalibus, qui ad obiecta prope sita validi sunt, ad remotiora infirmi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:4)
Hoc vero si simpliciter fieret, alios fortasse, qui sunt timidiores, ab ulteriori inquisitione deterrere, alios vero, qui sunt ingenio alacriori et magis fidenti, ad ulteriorem progressum acuere et incitare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:5)
Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:33)
Itaque, ut bene notat Macchiavellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturae violentiae aut verborum grandiloquentiae nisi corroborentur consuetudine.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:3)
Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:6)
Virtuti et animis militum in bellis gerendis fidebant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 9:3)
Censeat ut gnarus, quid largo distet auarus, Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:7)
QVA disiungatur uel qua racione iu[n]gatur Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:1)
Pulcher es et gnarus, menbris et origine clarus:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXII. De camelo, coruo, lupo, ursa et leone 23:11)
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum Vtque foret fessae locus hic, instante necesse.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Epilogus: De ciconia stercorata 39:2)
Qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:6)
His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus;
(카이사르, 내란기, 3권 111:1)
et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores aves quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장26)
et ex is, quae uolatu fidunt, firmiores quae grandiores aues quam quae minutae sunt, ut ficedula et turdus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 6:4)
et ex iis, quae volatu fidunt, firmiores quae grandiores, quam quae minutae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION