라틴어 문장 검색

Membrana semper inter has venas est, ac neque periculum affert, et filo comprehensa illas abunde tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 3:2)
Ubi eae confirmatae sunt, filo fibula additur, quae quo levior, eo melior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:8)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:3)
Factis foraminibus, eodem modo media septa, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eamdem membranam violet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:1)
quae demissa sic, ut exterior pars ejus cerebro propior sit, subinde ei subjicitur, quod scalpro discutiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 8:5)
eoque et audacius, et tutius, scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lamina levetur, tollique sine ulla noxa cerebri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 9:1)
Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 6:2)
siquidem haec scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 8:3)
tum demum ad manum scalprumque veniendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:6)
Ergo, si ora alteri insedit, satis est id, quod eminet, scalpro excidere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:2)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
si brevius, limandum, et utrumque scalpro laevandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 33:11)
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem fraudis adhuc expers bellatricesque docebat ducere fila manus et, mox quos horruit Ide, Thessalicos roseo nectebat pollice crines.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:9)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
hic, dum tua vellera vitas, tandem fila tibi neverunt ultima Parcae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:266)

SEARCH

MENU NAVIGATION