라틴어 문장 검색

" Si quem habes hostem aut rerum insidiatorem, mitte eum illuc et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit, eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장38)
Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab audacia.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장18)
Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: " Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter haec patior ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장30)
Uerberet et clausum reseret diem
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 8:1)
Hinc flagellat ira mentem fluctus turbida tollens,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 7:1)
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 4:1)
Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret.
(카이사르, 아프리카 전기 1:4)
Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus vulneri inponitur superque id duobus digitis verberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장8)
Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si manus uulneri inponitur superque id duobus digitis uerberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 2:4)
Sal quoque his, praecipueque ei, quod canis fecit, medicamentum est, si vulneri imponitur, superque id duobus digitis verberatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 3:4)
agnoscit gemitus et poenae parcere nescit, quam subiit, dominique memor, quem verberat, odit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:103)
interdum positis velut ordine castris terrificum densa mucronem verberat unda et consanguineis hastilibus asperat armos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice13)
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)
Interea volucri fertur Proserpina curru caesariem diffusa Noto planctuque lacertos verberat et questus ad nubila tendit inanes:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:134)
atque adeo Cererem, quae nunc ignara malorum verberat Idaeos torva cum matre leones, per mare, per terras avido discurrere luctu decretum, natae donec laetata repertae indicio tribuat fruges, currusque feratur nubibus ignotas populis sparsurus aristas et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION